Catullus 23 Article Index for
Catullus
Shopping
Catullus
Website Links For
Catullus
 

Information About

Catullus 23




Catullus 23 is an untitled Poem by the Roman poet Catullus .


LATIN TEXT


:Furi, cui neque servus est neque arca

:nec cimex neque araneus neque ignis,

:verum est et pater et noverca, quorum

:dentes vel silicem comesse possunt,

:est pulcre tibi cum tuo parente

:et cum coniuge lignea parentis.

:Nec mirum: bene nam valetis omnes,

:pulcre concoquitis, nihil timetis,

:non incendia, non graves ruinas,

:non facta impia, non dolos veneni,

:non casus alios periculorum.

:Atque corpora sicciora cornu

:aut siquid magis aridum est habetis

:sole et frigore et esuritione.

:Quare non tibi sit bene ac beate?

:A te sudor abest, abest saliva,

:mucusque et mala pituita nasi.

:Hanc ad munditiem adde mundiorem,

:quod culus tibi purior salillo est,

:nec toto decies cacas in anno;

:atque id durius est faba et lapillis.

:Quod tu si manibus teras fricesque,

:non umquam digitum inquinare posses

:haec tu commoda tam beata, Furi,

:noli spernere nec putare parui,

:et sestertia quae soles precari

:centum desine: nam sat es beatus.



ENGLISH TRANSLATION


This part of the article has not yet been written.


METER/SCANSION


This part of the article has not yet been written.


GENERAL COMMENTS


This part of the article has not yet been written.


SEE ALSO


  • The wikipedia entry for Catullus

  • See also Carmina for some of the texts in Latin.



SOURCES


http://rudy.negenborn.net/catullus/text2/l23.htm